- QUATERNIO
- QUATERNIOvis Decadis, et Decas natura Numeri, Pythagorae, Lucianus Βίων πράσει. Pyth. Quomodo numeras? Merc. Unum, duo, tria, quatuor, Pyth. Ο῾ρᾷς, ἃσὺ δοκέεις τέτταρα, ταῦτα δέκα εἰσὶ, καὶ ἡμέτερον ὅρκιον, καὶ τρίγωνον εντελὲς τὰ τέτταρα, vides! Quae tibi videntur quatuor, sunt decem: et nostrum Iusiurandum; et Trigonum perfectum, Quatuor. Et paulo post, Pythag. Γνώσεαι τὸν Θεὸν, τὸν ἀριθμὸν ἔοντα, καὶ ἁρμονίην, Cognosces ipsum Deum, qui est Numerus et Harmonia. Numerus scil. Quaternarius, qui perfectissimus, undiquaque sibipar, et κατὰ δύναμιν omnem numerum in se continet etc. Hinc eum, Τετρακτὸν vocant, quasi ad animae perfectionem pertinentem, inter arcana venerati sunt adeo Pythagoraei, ut ex eo et iurisiurandi religionem sibi fecerint.Οὐ μὰ τὸν ἁμετέρᾳ τυκᾷ παραδόντα τετρακτύν.Iuro tibi per eum, qui dat animae nostrae quaternarium numerum.Macrob. in Somn. Scipionis, l. 1. c. 6. Est autem Iusiurandum hoc δίςτικον: neque ex primo versiculo in telligendum. Παγὰν ἀενάου φύσεως ῥιζώμαι ἔχουσαν. Simul verte. Nonper Τετρακτὺν, qui dat animae nostrae fontem, in quo sunt radices (seu fundamenta) aeternae naturae. Hic vero Τετρακτὺς, cum sit masculini generis, non est ἡ τετρὰς, quaternio, sed mysticum summi Opificis nomen (sive is Δημιουργὸς alias vocetur, sive Νοῦς, sive Θεός) a quo motum perennem habet immortalis anima. Neque numerum quaternarium, sed duos quaterniones eô nomine intellexerunt Pythagoraei, Ioh. Marchamus, Can. Chron. Sec. XI. Vide quoque infra voce Tetractys.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.